

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 16: Versus 1
Emitte agnum.[HIER.]Idcirco prophetae vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe.Petra deserti.[ID.]Ruth scilicet, quia juxta praeceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit.Ad montem filiae Sion.Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quae est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime praedicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit.